monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 12
cum BASSO certamen illi fuit, quem vos quoque audistis, homine diserto, cui demptam velles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius, quam ubi scholasticus forum, quod non novit, imitatur. amabam itaque CAPITONEM, cuius declamatio est de Popillio, quae +misero+ Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus, quae bene illi cesserunt, nulli non post primum tetradeum praeferendus.